|
Texte de la version
Le droit de cité : une liberté fondamentale
Dans l’un de ses discours, Cicéron assure la défense d’un citoyen romain originaire de la cité (ciuitas) de Gadès (Cadix, en Espagne) qu’on accuse d’avoir illégalement bénéficié de la « ciuitas », un droit pourtant largement accordé à qui le souhaite…
O iura praeclara atque diuinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius ciuitatis esse possit — dissimilitudo enim ciuitatum uarietatem iuris habeat necesse est —, ne quis inuitus ciuitate mutetur,
neue in ciuitate maneat inuitus ! Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum.
Illud uero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundauit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit
etiam hostibus recipiendis augeri hanc ciuitatem oportere. Cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio ciuitatis.
Itaque et ex Latio multi et ex ceteris regionibus gentes uniuersae in ciuitatem sunt receptae. Quibus ex ciuitatibus non coacti essent ciuitate mutari, si qui noluissent…
ligne 1 : diuinitus, adv. : de la part des dieux ; par une inspiration divine
iam inde a abl. : à partir de, depuis
lignes 2-4 : necesse est subj. seul : il arrive forcément, nécessairement que
ne quis = ne aliquis ; inuitus, a, um : contre son gré, à regret
ligne 5 : suum ius dimittere : renoncer à son droit
ligne 7 : foedus Sabinum : le traité conclu avec les Sabins
lignes 10-11 : uniuersus, a, um : tout entier ; gentes : Cicéron cite ici en exemple les cités des Sabins et des Volsques ; aliquem in ciuitatem recipere : recevoir qqn au rang de citoyen, accorder la citoyenneté à qqn
ligne 11 : si qui = si aliqui
|
|